haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit
Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus
clarificet te
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod
dedisti ei det eis vitam aeternam
haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum
Deum et quem misisti Iesum Christum
ego te clarificavi super terram opus consummavi quod
dedisti mihi ut faciam
et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem
quam habui priusquam mundus esset apud te
manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo
tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et
cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me
misisti
ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos
dedisti mihi quia tui sunt
et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum
in eis
et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te
venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut
sint unum sicut et nos
cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos
dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius
perditionis ut scriptura impleatur
nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant
gaudium meum impletum in semet ipsis
ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia
non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi
sanctificati in veritate
non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri
sunt per verbum eorum in me
ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et
ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum
sicut nos unum sumus
ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et
cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me
dilexisti
Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint
mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia
dilexisti me ante constitutionem mundi
Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi
et hii cognoverunt quia tu me misisti
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio
qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis